monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1
Cassiodorus, Institutiones, 2, PRAEFATIO. <<<     >>> II. DE ARTE RHETORICA.

Cassiodorus, Institutiones, 2, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA.

1 Grammatica a litteris nomen accepit, sicut vocabuli ipsius derivatus sonus ostendit; quas primus omnium Cadmus sexdecim tantum legitur invenisse, easque Graecis studiosissimis tradens, reliquas ipsi vivacitate animi suppleverunt. De quarum formulis atque virtutibus, Helenus atque Priscianus subtiliter Attico sermone locuti sunt.
2 Grammatica vero est peritia pulchre loquendi ex poetis illustribus, oratoribusque [mss., auctoribus] collecta. Officium eius est sine vitio dictionem prosalem metricamque componere. Finis vero elimatae locutionis vel scripturae, inculpabili placere peritia.
3 Sed quamvis auctores superiorum temporum de arte grammatica ordine diverso tractaverint, suisque saeculis honoris decus habuerint, ut Palaemon, Phocas, Probus et Censorinus, nobis tamen placet in medium Donatum deducere, qui et pueris specialiter aptus, et tironibus probatur accommodus. Cuius gemina commenta reliquimus, ut supra quod ipse planus [ms. Sanger., Latinus] est, fiat clarior dupliciter explanatus.
4 Sed et sanctum Augustinum propter simplicitatem fratrum breviter instruendam, aliqua de eodem titulo scripsisse reperimus, quae vobis lectitanda reliquimus: ne quid rudibus deesse videatur, qui ad tantae scientiae culmina praeparantur. Donatus igitur in secunda parte ita disceptat.
De voce articulata.
5
De littera.
De syllaba.
De pedibus.
De accentibus.
De posituris seu distinctionibus.
Et iterum de partibus orationis octo.
De schematibus.
De etymologiis.
De orthographia.
6 Vox articulata est aer percussus, sensibilis auditu, quantum in ipso est.
7 Littera est pars minima vocis articulatae.
8 Syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax.
9 Pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio.
10 Accentus est vitio carens vocis artificiosa pronuntiatio.
11 Positura sive distinctio est moderatae pronuntiationis apta repausatio.
12 Partes autem orationis sunt octo, nomen, pronomen, verbum, adverbium, participium, coniunctio, praepositio, interiectio.
13 Nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterve significans; proprie, ut Roma, Tiberis; communiter, ut urbs, fluvius.
14 Pronomen est pars orationis quae, pro nomine posita, tantumdem pene significat, personamque interdum recipit.
15 Verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu.
16 Adverbium est pars orationis quae, adiecta verbo, significationem eius explanat atque implet; ut, iam faciam vel non faciam.
17 Participium est pars orationis dicta quod partem capiat nominis, partemque verbi; recipit enim a nomine genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utroque numeros et figuras.
18 Coniunctio est pars orationis adnectens ordinans que sententiam.
19 Praepositio est pars orationis quae, praeposita aliis partibus orationis, significationem earum aut mutat, aut complet, aut minuit.
20 Interiectio est pars orationis significans mentis affectum voce incondita.
21 Schemata sunt transformationes sermonum vel sententiarum, ornatus causa positae; quae a quodam artigrapho nomine Sacerdote collecta, fiunt numero nonaginta octo: ita tamen ut quae a Donato inter vitia posita sunt, in ipso numero collecta claudantur. Quod et mihi quoque durum videtur vitia dicere, quae auctorum exemplis, et maxime legis divinae auctoritate firmantur.
22 Haec grammaticis oratoribusque communia sunt: quae tamen in utraque parte probabiliter reperiuntur aptata.
23 Addendum est etiam de etymologiis et orthographia, de quibus alios scripsisse certissimum est. Etymologia est aut vera aut verisimilis demonstratio, declarans ex qua origine verba descendant.
24 Orthographia est rectitudo scribendi nullo errore vitiata, quae manum componit et linguam. Haec breviter dicta sufficiant.
25 Caeterum qui ea voluerit latius pleniusque cognoscere, cum praefatione sua codicem legat, quem nostra curiositate formavimus, id est Artem Donati, cui de Orthographia librum et alium de Etymologiis inseruimus, quartum quoque de Schematibus Sacerdotis adiunximus; quatenus diligens lector in uno codice reperire possit, quod arti grammaticae deputatum esse cognoscit.
26 Sed quia continentia magis artis grammaticae dicta est, curavimus aliqua de nominis verbique regulis pro parte subiicere, quas recte tantum Aristoteles orationis partes asseruit. DE NOMINIBUS. Nominis partes sunt:
Qualitas, ποιότης,
Comparatio, σύγκρισις,
Genus, γένος,
Numerus, ἀριθμὸς,
Figura, σχῆμα,
Casus, φτῶσις. Pronominis partes.
27
Qualitas,
Genus,
Numerus,
Figura,
Persona,
Casus.
28 Nomina quae apud nos in us, ut vulgus, pelagus, virus, Lucretius viri dicit; quanquam rectius inflexum maneat. Secundae species sunt quae per obliquos casus crescunt, et genitivo singulari in is litteras exeunt; ut genus, nemus: ex quibus quaedam u in e mutant, ut olus oleris, ulcus ulceris: quaedam in o, ut nemus nemoris, pecus pecoris.
29 In dubitationem veniunt fenus et stercus in e an o mutent: quoniam quae in nus syllabam finiunt, u in e mutant; ut vulnus, scelus, funus, et funeratos dicimus. Fenus enim exemplo non debet nocere, cum inter dubia genera ponatur. Item veteres stercoratos agros dicebant, non sterceratos.
30 In s littera finita nomina, praecurrentibus n vel r, omnia sunt unius generis, nisi quae ante s, r habent, interdum d recipiunt, ut socors socordis; interdum i, ut solers, iners.
31 In plurali quoque, excepto genitivo et accusativo, omnibus casibus similiter declinantur. Nam quaedam in um genitivo, accusativo in es exeunt, ut Mars, ars; quaedam in ium, ut sapiens, patiens, et ob hoc accusativi eorum in eis exeunt. Pleraque autem ex his nomina tribus generibus communia sunt, et in litteram quam habent, neutra in nominativo plurali dant etiam genitivis reliquorum generum, cum quibus communia sunt.
32 In t littera, neutra tantum nomina quaedam, pauca finiuntur; ut git, quod non declinatur; ut caput, sinciput. Quidam cum lac dicunt, adiiciunt i, propter quod facit lactis; sed Virgilius: Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. Quippe cum nulla apud nos nomina in duas mutas exeant, et ideo veteres lacte in nominativo dixerant.
33 X littera terminat quaedam in quibus omnia communia in ium exeunt in genitivo plurali; ob hoc accusativo in i et s. Plurima vero genitivo in u et m, non praecurrente i, et ob hoc in e et s accusativo exeunt; nam in reliquis consentiunt. Ut pote cum singulariter omnia nominativa et vocativa habeant genitivum in i et s, agant dativum in i littera; ablativum in e vel i definiant, adiectaque m accusativum definiant impleantque; pluraliter vero dativum ablativumque in bus syllaba finiunt.
34 Nam de caeteris, quibus dissident veteres, quidam atrocum et ferocum, qua ratione omnium x littera finitorum una species videbitur. Huic x litterae omnes vocales praeferuntur; ut capax, frutex, pernix, atrox, redux. Ex iis nominibus quaedam in nominativo producuntur, quaedam corripiuntur; quaedam consentiunt in nominativo, in obliquis dissentiunt. Pax enim, et rapax, item rex et pumex, item nux et lux, etiam primam positionem variant ad nix et nutrix. Item nox et atrox sic in prima positione consentiunt, ut discrepent per obliquos.
35 Et illud animadvertendum est, quaedam ex iis x litteram in g, quaedam in c per declinationes compellere. Lex enim legis, grex gregis facit, ut pix picis, nux nucis. Nam in his quae non sunt monosyllaba, nunquam non x littera genitivo in c convertitur; ut frutex fruticis, ferox ferocis. Supellex autem, et senex, et nix, privilegio quodam contra rationem declinantur, quoniam supellex duabus syllabis crescit, quod vetat ratio; et senex ut in nominativo item genitivo disyllabus manet, cum omnia x littera terminata crescant.
36 Et nix nec in c convertitur, ut pix; nec in g ut rex; sed in u consonans, in vocalem transire non possit.
37 In plurali autem genitivo, ablativus singularis formas vertit. Nam in a aut o terminatus, in rum exit, e correpta in um; producta, in rum; i terminatus in um. Dativus et ablativus pluralis a in is exeunt et in bus. Quae praecepta in scholis sunt tritiora; sed quotiens in is exeunt, longa syllaba terminantur; quoties in bus, brevi.
38 Decursis nominum regulis, aequum est consequenter adiicere canones verborum primae coniugationis. DE VERBIS. Partes verbi sunt:
Qualitas,
Coniugatio,
Genus,
Numerus,
Figura,
Tempus,
Persona, Qualitas verbi:
Modi,
Indicativi, ὁριστική,
Imperativi, προστακτική,
Optativi, εὐκτικη,
Coniunctivi, ὑποτακτική,
Infinitivi, ἀπαρέμφατος, Genus verbi:
Activa, ἐνεργητικά,
Passiva, παθητικά,
Communia, κοινά. Tempus, χρόνος:
Praesens, ἐνεστώς,
Praeteritum, παρεληλυθώς
Futurum, μέλλων,
Imperfectum, παρατάτικος,
Perfectum, παρακείμενος,
Plusquam perfectum, ὑπερσυντελικός,
Infinitum, ἀόριστος.
39 Verba quae vel in o littera, vel alia praecedente vocali terminantur, vel praeeunte vocali qualibet, formas habent quatuor.
40 Secundae coniugationis correptae verba formas habent viginti. Sic quaecunque verba indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, in o littera terminantur, formas habent sex, quae voces formas habent duas. Quae nulla praecedente vocali in o littera terminantur, formas habent duodecim.
41 Tertiae coniugationis productae verba, quae indicativo modo, tempore praesenti, persona prima in o littera terminantur, formas habent quinque. Quaecunque autem verba cuiuscunque coniugationis indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, vel nulla praecedente vocali, vel qualibet alia praecedente in o littera terminantur, eorum declinatio hoc numero formarum continetur. De quibus singulis dicam.
42 Primae coniugationis verba indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, aut in o littera nulla alia praecedente vocali terminantur, ut amo, canto; aut eo, ut commeo, calceo; aut io, ut lanio, satio; aut uo, ut aestuo, continuo. Primae coniugationis verba imperativo modo, tempore praesenti ad secundam personam in a littera producta terminantur: ut amo, ama; canto, canta; infinito modo ad imperativum modum, in re syllaba, manente productione, terminantur: ut ama, amare; canta, cantare.
43 Item prima coniugatio, quae indicativo modo, tempore praeterito, specie absoluta, adiecta ad imperativum vi syllaba, manente productione terminantur; ut commeo, commea, commeavi; lanio, lania, laniavi; satio, satia, satiavi. Eodem modo, eodem tempore, specie inchoativa, adiecta ad imperativum modum in bam syllaba terminantur: ut commea, commeabam; lania, laniabam; aestua, aestuabam.
44 Prima coniugatione, eodem modo, eodem tempore, specie recordativa, adiectis ad imperativum modum veram syllabis, terminantur partes: ut commea, commeaveram; lania, laniaveram; aestua, aestuaveram. Prima coniugatione, eodem modo, tempore futuro, adiecta ad imperativum modum bo syllaba, terminantur: ut commea, commeabo; lania, laniabo; aestua, aestuabo.
45 Quae vero indicativo modo, tempore praesenti, ad primam personam in o littera, nulla alia praecedente vocali, terminantur, ea indicativo modo, tempore praeterito, specie absoluta et exacta, quatuor modis proferuntur.
46 Et est primus qui similem regulam his habet. Qui indicativo modo, tempore praesenti, prima persona penultimam vocalem habet: ut amo, ama, amavi, amabam, amaveram, amabo, amare.
47 Secundus est qui o in i convertit ultimam in praeterito perfecto, penultimam in plusquam perfecto e corripit; ut adiuvo, adiuvi, adiuveram.
48 Tertius qui similem quidem regulam habet primi modi, sed detracta a littera disiungit: ut seco, secavi, secaveram, secabo, secare. Facit enim specie absoluta secui, et exacta secueram.
49 Quartus est qui per geminationem syllabae profertur: ut sto, sta, steti, steteram, stabo, stare. Huic simile do, da, dedi, dabam, dederam, dabo, dare, correpta littera a contra regulam, in eo quod est, dabam, dabo, dare.
50 Proferuntur secundae coniugationis verba, quae indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, in eo litteris terminantur: ut video, vides; moneo, mones. Secundae coniugationis verba, indicativo modo, tempore praesenti, ad secundam personam in e littera producta, terminantur: ut video, vide; moneo, mone.
51 Secundae coniugationis verba, infinito modo, adiecta ad imperativum modum re syllaba, manente productione terminantur: ut vide, videre; mone, monere. Secundae coniugationis verba, indicativo modo, tempore praeterito, specie absoluta et exacta, septem modis declinantur; et est primus, qui formam regulae ostendit.
52 Nam forma haec est, cum secundae coniugationis verbum, indicativo modo, tempore praeterito quidem perfecto, adiecta ad imperativum modum vi syllaba, manente productione. [Caetera desiderantur in mss.]
Cassiodorus HOME

bbb234.2r bmv172.5 csg199.119 csg855.197 hab86.293 uwb4.3

Cassiodorus, Institutiones, 2, PRAEFATIO. <<<     >>> II. DE ARTE RHETORICA.
monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik